monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 123
{XXXII} Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. nec ullius e mira natura est. fit in Hispaniae puteis stagnisve id genus aquae habentibus. decoquitur ea admixta dulci pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus vitreis acinis imaginem quandam uvae reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color est caeruleus perquam spectabili nitore, vitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis.